- ARIMASPUS
- ARIMASPUSScythiae fluv. aureis arenis abundans, cuius accolae Arimaspi dicuntur, populi Scythiae Europaeae, habentes unum oculum in fronte, qui perpetuo bellum gerunt com gryphibus aurum et smaragdum colligentibus. Ut finxit Aristeas. Vide Herodot. Musâ 3. Strab. l. 1. et 13. Plin. l. 7. c. 2. Turneb. Abvers. l. 24. c. 42. Lucan. l. 3. v. 280.------ Auroque ligatasSubstringens, Arimaspe comas. ----Dionysius Arimaneas, vel Arimanios vocat. Aeschylus vero μόνωπα ςτρατὸν, i. e. unoculum exercitum, quod sagittarii cum sint optimi, alterum inflectunt oculum, ut a parvulis assueri, alterô melius cernant, unde etiam nomen adepti sunt: nam Ari Scythice unum significat et maspos oculum. Fallitur vero auctor noster, si Arimaneas apud Dionys. pro nomine proprio habeat. Α᾿ρειμανέας quidem vocat. h. e. Marte furentes, sive bellicosos; epitheton vero illud commune est, ut alibi apud eundem Poetam.------ Α᾿ρειμανέων ἀπὸ χειρῶν.Quod etiam Horatius expressit, Carm. l. 2. Od. 16. v. 5.Ottum bello furiosa Thrace.Quod autem addit, Ari Scythice unum significare, habuit ex Eustathio. Aliter tamen Herodot. l. 4. Ο᾿νομάζομεν ἀυτοὺς Σκυθιςτὶ Α᾿ριμασπούς. Α῎ριμα γὰρ ἓν καλοῦσι Σκύθαι, ςπ οῦ δὲ τὸν ὀφθαλμόν. Nic. Lloydius. Habitabant, ubi nunc Ingria, et Ducatus Novogradensis et Plescoviensis, in Moscovia. Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.